

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 4: Versus 23
Figuli habitantes.Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant doctores intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus, unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt, quidquid agunt, ad gloriam Dei faciunt.